etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli quam
incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor solum, sed etiam pro amore nostro rogo atque oro, te conligas virumque te praebeas et, qua condicione omnes
homines et quibus temporibus nos nati simus, cogites. plus tibi virtus tua dedit quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es quod non multi homines novi, amisisti quae plurimi homines nobilissimi. ea denique videtur condicio impendere legum, iudiciorum, temporum, ut optime actum cum eo videatur esse, qui quam levissima poena ab hac re p. discesserit.